- SEPTUAGINTA Interpretes
- SEPTUAGINTA Interpretesversione Gaecâ S. Scripturae celebres. Sic vulgo appellantur, numerô rotundô, pro LXXI. secundum illos; qui totum Iudaeorum Synedrium huic rei incubuisse statuunt; aut pro LXXII. secundum illos, qui putant, ex qualibet Tribu senos fuisse, quod non adeo magnam fidem meretur. Placet itaque aliis, Thalmude reste, quinque Seniores duntaxat hutc operi fuisse adhibitos, quod cum factum fuerit a Synedrio M. constante LXX. aut LXXI. viris, inde versionem hanc ipsis illis LXX. fuisse deputatam, numerumque illum septuagenarium inde ortum. Missi hi sunt ab Eleazaro Pontifice, Alexandriam Aegypti, rogatu Prolemaei philadelphi, trecentis praeter propter annis, ante Christum natum, ut ex Hebraica Lingua in Graecam Libros Sacros transferrent: quô modô Deus viam sternere voluit ad Gentilium conversionem; qui S. Scripturam, linguâ hâc toti orbi tum intellectâ, olim lecturi erant. Et quidem Philo, Ioesephus et Talmudici, solum Pentateuchum ab his Interpretibus translatum, reliquos libros a Iudaeis Alexandrinis deinceps adiectos volunt. Alii vero cum Patrum antiquissimis et plerisque contendunt, omnes libros Canonicos ab iis fuisse versos, qua de re vix certo quicquam affirmari potest, historiâ hâc multum intricatâ. Coeterum fuit haec Versio maximi semper habita, a Iudaeis Graecis, tam in Aegypto (ubi annuum ei sestum celebratum) quam alibi; ita ut in eorum Synagogis publice fuerit recitata: unde et Ε῾λληνιςται dicti. Et quidem de Aegyptiensibus Iudaeis Philo Iudaeus, usque ad sua tempora, in Pharo insula celebrari quotannis festum et Panegyrim, eoque traicere non solum Iudaeos, sed etiam alios plurimos, τὸ χωρίον σεμνύνοντας, εν ᾧ πρῶτον τὸ τῆς Ε῾ρμηνείας ἐξέλαμψε; locum venerantes, in quo primum Translatio illa effulsit, consuevisse notat, de vita Mosis l. 3. Iudaei vero Hebraei, praecipue recentioribus saeculis, immane quantum illi fuerunt infensi, variis conviciis eam proscindentes. Constat id inter alia ex Calendario Iudaico, ad 8. diem mensis Tebeth: Ieiunium, Scripta est Lex Graece: Tenebrae triduo per totum orbem. Ex detestatione tenebras fabulati: ex Ieiunti autem institutione, versionem istam inter calamitates lugendas posuisse testati. Vide Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. IX. Scriptores Novi Testam. passim eâdem usi sunt: et ex Christianis, Graeci multis eam saeculis adhibuerunt, Latini quoque longô tempore versionibus Latinis utebantur ex hac expressis inter quas Augustino maxime laudatur Italica Vulgata dicta; doneo post 4. saecula a Christo nato Hieronymus novam versionem Latinam ex Hebraeo adornavit. Quae hodie sub nomine LXX. Interpretum circumfertur versio, multis in locis corrupta est: Interim, qualis nitidissima exstat, e Bibliotheca Vaticana sub Sixto V. edita, adhiberi potest, ut quae non solum antiquitate et dexteritate suâ venerabilis est, verum etiam, cum eâdem constet phraseologiâ. quâ Novi Testamenti Scriptores usi sunt, utrique Instrumento illustrando insigniter conducit, Franc. Brumannus Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 4. c. 37. §. 12. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.